Transkription:
qui credidimus; quemadmodum dixit; sicut iuravi in ira mea; si introibunt in requiem meam; et
quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima et sic; requievit
Deus de die septima ab omnibus operibus suis. Et in isto rursum; si introibunt in requiem meam. Quoniam
ergo superest quosdam introire in illam, et hii, quibus prioribus adnuntiatum est, non introierunt
propter incredulitatem; iterum terminat diem quendam, hodie, in David dicendo, post tantum tem-
poribus, sicut supra dictum est; hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Nam si eis Iesus requiem praestitisset, numquam de alio loqueretur, posthac, diem. Itaque relinquitur
sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab ope-
ribus suis, sicut a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem; ut ne in id ipsum quis ince-
dat incredulitatis exemplum. Vivus enim est sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gaudio
ancipiti; et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; conpagum quoque et medullarum, et dis-
cretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius; omnia autem
nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum qui penetra-
verit caelos, Iesum Christum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem qui non possit
conpati infirmitatibus nostris; temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus er-
go cum fiducia ad thronum gratiae; ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus
in auxilio oportuno. Omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus, pro hominibus constituitur in his quae
sunt ad Deum, offerat bona, et sacrificia pro peccatis; qui condolere possit his qui ignorant et errant;
quoniam et ipse circumdatus est infirmitate; et propter eam debet, quemadmodum et pro po-
pulo, ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui
vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret; sed qui lo-
cutus est ad eum; Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et dicit inulio loco; tu es sacerdos
in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces, supplicatio-
nesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido, et la-
crimis offerens, et exauditus pro sua reverentia. Et quidem cum esset Filius,
didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; consummatus, factus est omnibus